라틴어 문장 검색

sic aestuat ales, quae teneros humili fetus commiserit orno adlatura cibos, et plurima cogitat absens:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:79)
rudibus fagis texuntur et ornis frondentes caveae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:163)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)
Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minute soli terga comminuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 14장 1:4)
fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes, meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a vindemiatore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:4)
Sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus, ut intelligant agricolae, sive aratro vineas culturi sint, laxiora interordinia relinquenda, sive bidentibus, angustiora:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:1)
Cum deinde germinaverint, fossor insequitur, ac bidentibus eas partes subigit, quas bubulcus non potuit pertingere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:2)
Quin etiam cornus et carpinus et ornus non nunquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 1:5)
Hoc facere utile est propter fossorum ignorantiam, ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris, depositaetaleae non laedantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 4:3)
Quae antequam deponatur,oportebit solum scrobis confodere bidentibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 9:2)
et bidentibus alte circumfodiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 12:5)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
id ille ut audivit, domum reverti noluit et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque collecta primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari quam Graiorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:1)
tantum haec aliis excelsior hastis, quantum Peliacas in vertice vicerat ornos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 433:2)
Iamque fretis summas aequatum Pelion ornos templaque Tisaeae mergunt obliqua Dianae;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION